Evangelium Secundum Lucam*

Caput 12: Versus 58

Cum autem vadis.Cum in hac vita praeparas te ad placatam faciem judicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tuae carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset.Cum adversario.Adversarius noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita, a quo liberatur qui praeceptis ejus humiliter subditur: alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine judicis tenebitur peccator, quem judex exactori, id est diabolo, tradet; quia permittet ut diabolus animam ejus ad poenam trahat, et ipse exactor qui poenam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam.Da operam,etc. Haec etiam ad calcandas mundi illecebras et ad judicis adventum praestolandum pertinent. Quasi dicat: Quandoquidem constat districtum judicem esse venturum, ergo hic ita vivite, ne in illo judicio damnemini.
(* Traductions européennes)